monumenta.ch > Hieronymus > 14
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XIII <<<     >>> XV

CAPUT XIV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et rex Bale, haec est Segor. Omnes hi consenserunt apud vallem Salsam, hoc est, mare Salis. Bale lingua Hebraea, κατάποσις, id est, devoratio dicitur. Tradunt igitur Hebraei, hanc eamdem in alio Scripturarum loco Salisa nominari: dicique rursum, μόσχον τριετίζουσαν, id est, vitulam conternantem, quod scilicet tertio motu terrae absorpta sit (I Samuel IX, 4;. Et ex eo tempore, quo Sodoma et Gomorrha, Adama et Seboim divino igne subversae sunt, illa parvula nuncupetur. Siquidem Segor transfertur in parvam, quae lingua Syra Zoara dicitur. Vallis autem Salinarum, sicut in hoc eodem libro scribitur, in qua fuerunt ante putei bituminis, post Dei iram, et sulphuris pluviam, in mare Mortuum versa est: quod a Graecis λίμνη Ἀσφαλτῖτις, id est, stagnum bituminis appellatur.
2 Et condiderunt gigantes in Astaroth Carnaim, et gentes fortes simul cum eis: et Ominaeos in Save civitate, antequam Sodomam pervenirent. Quatuor reges profecti de Babylone, interfecerunt gigantes, hoc est RAPHAIM, robustos quosque Arabiae, et Zozim, in Hom, et Emim in civitate Save, quae usque hodie sic vocatur. ZUZIM autem et EMIM, terribiles et horrendi interpretantur: pro quo Septuaginta, sensum magis quam verbum ex verbo transferentes, gentes fortissimas posuerunt. Porro BAEM, pro quo dixerunt, ἅμα αὐτοῖς, hoc est cum eis, putaverunt scribi per HE, ducti elementi similitudine, cum per HETH scriptum sit. BAEM enim cum per tres litteras scribitur: si mediam HE habet, interpretatur, in eis : si autem HETH, ut in praesenti, locum significat, id est, IN HOM.
3 Et revertentes venerunt ad fontem iudicii, haec est Cades. Per anticipationem dicitur, quod postea sic vocatum est. Significat autem locum apud Petram, qui fons iudicii nominatur: quia ibi Deus populum iudicavit. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et Amorrhaeorum sedentem in Asasonthamar. Hoc oppidum est, quod nunc vocatur Engaddi, balsami et palmarum fertile. Porro Asasonthamar, in lingua nostra resonat, urbs Palmarum. Thamar quippe palma dicitur. Sciendum autem pro eo, quod post paululum sequitur: Et direxerunt contra eos aciem ad bellum in valle Salinarum, in Hebraeo haberi, in valle SEDDIM: quod Aquila interpretatur τῶν περιπεδίνων, Theodotio, τῶν ἀλσῶν, amoena nemora significantes.
4 Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum et Gomorrhae. Pro equitatu in Hebraeo habet RACHUS, id est substantiam.
5 Et qui fugerat, nuntiavit Abram transitori. Ipse vero sedebat ad quercum Mambre Amorrhaei fratris Eschol, et fratris Aunam, qui erant coniurati Abrahae. Pro eo, quod nos posuimus, transitori, in Hebraeo scriptum est IBRI, hoc enim transitor exprimitur. Quod autem ait: apud quercum Mambre Amorrhaei, melius in Hebraeo legimus, apud quercum Mambre Amorrhaei fratris Escol: et fratris non Aunam, ut Septuaginta transtulerunt, sed Aner: ut ostenderet Mambre et Escol, et Aner Amorrhaeos atque germanos, socios fuisse Abrahae.
6 Et persecutus est eos usque Dan. Ad Phoenicis oppidum, quod nunc Paneas dicitur. Dan autem unus e fontibus est Iordanis. Nam et alter vocatur Ior, quod interpretatur ῥεῖθρον: id est, rivus. Duobus ergo fontibus, qui haud procul a se distant, in unum rivulum foederatis, Iordanis deinceps appellatur.
7 Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum, et ipse Sacerdos Dei excelsi, et benedixit ei. Quia semel opusculum nostrum, vel Quaestionum Hebraicarum, vel Traditionum congregatio est, propterea quid Hebraei de hoc sentiant, inferamus. Aiunt hunc esse Sem filium Noe: et supputantes annos vitae ipsius, ostendunt eum ad Isaac usque vixisse, omnesque primogenitos Noe donec sacerdotio fungeretur Aaron, fuisse pontifices. Porro Salem, rex Ierusalem dicitur, quae prius Salem appellabatur. Melchisedech autem beatus Apostolus ad Hebraeos (VII, 3), sine patre et matre commemorans, ad Christum refert, et per Christum ad gentium Ecclesiam. Omnis enim capitis gloria refertur ad membra, eo quod praeputium habens, Abrahae benedixerit circumciso, et in Abraham Levi, et per Levi Aaron: de quo postea sacerdotium. Ex quo colligi vult, sacerdotium Ecclesiae habentis praeputium, benedixisse circumciso sacerdotio Synagogae. Quod autem ait: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech : mysterium nostrum in verbo ordinis significatur: nequaquam per Aaron irrationalibus victimis immolandis, sed oblato pane et vino: id est, corpore et sanguine Domini Iesu.



Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XIII <<<     >>> XV
monumenta.ch > Hieronymus > 14